PERTINACULUM

PERTINACULUM
PERTINACULUM
in l. 2. de Vita Bernardi Abbatis Claravallensis, quem Bernardus Abbas Bonae Vallis, aut si codicibus fidem habere malumus, Arnaldus vel Hernaldus composuit, in c. 6. Pertinaculi fit mentio hisce verbis: Itaque apud Pertinaculum hinc et inde conveniunt, Guilielmus videlicet Comes Pictaviae, Abbas Clarae Vallis Bernardus, et Episcopus Carnutensis, de pace Ecclesiae Aquitanicae acturi. Pertinaculum velut a pertinacia dictum est, ut retinaculum, crepitaculum, miraculum. Mabilio Monachus pius et doctus, qui Bernardi opera ante aliquot annos magna cum cura edidit, Partiniacum heic legit; Partiniacum quoque vocat Alanus in compendiosae Vitae S. Bernardi c. 21. alii Partinacum. Vulgo Partenay dicitur. quod est oppidum in agro Pictonico. Legi literas Hugonis dicti Archiepiscopi, Militis, domini Partiniaci, Volventi, et Mareventi, datas, A. C. 1263. Volventum autem (Vouvant) et Mareventum Mervant, Partiniaco proxima sunt loca. Partiniacum et Partiniacense castrum, proximum Secundiniaco castro, (Secondigni) memorant literae, Philippo apud Francos regnante datae circa A. C. 1110. Partenacum vocant Rigordus in A. C. 1207. et Guilielmus Armoricus. Valesius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • MAREVENTUM — vulgo Mervant, locus Galliae memoratus in literis Hugonis dicti Archiepiseopi, datis A. C. 1263. locus est Partiniaco, quod oppidum est in agro Pictonio, proximus. Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Pertinaculum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”